Acta Tribunalium Sanctae Sedis. Romanae Rotae Tribunal

Decretum Turni (2 Martii 2020)

Nullitatis Matrimonii

Coram R. P. D. Philippo Heredia Esteban1, Ponente

Praeliminaris:
Admissionis Appellationis/Confirmationis Sententiae2

Infrascripti Auditores de Turno, die 2 martii 2020 in sede Tribunalis Romanae Rotae legitime collecti ad definiendam quaestionem: Utrum appellatio conventae contra sententiam affirmativam Tribunalis Beneventani quae die 21 decembris 2018 in prima istantia matrimonii nullitatem declaravit, in casu, ob exclusionem indissolubilitatis ex parte viri actoris, admittenda sit, an eadem sententia confirmanda sit, ad normam can. 1680, § 2, hoc tulerunt decretum.


1. Species facti. Beneventi, in amicorum conventu, primo obviam sibi venerunt, currente anno 2011, d.nus C. M., Beneventi (Regione Campania-IT) die 26 novembris 1965 natus, actor, et d.na S. A., «Thalwil» (Cantone Turicensi-H) die 20 ianuarii 1967 orta, conventa. Post fere duodecim mensium conversationem sponsaliciam, matrimonium contraxerunt Beneventi (Regione Campania-IT) die 8 iulii 2012 apud Ecclesiam paroecialem Sanctae Sophiae dicatam intra fines Archidioecesis Beneventanae. Coniugalis convictus, nulla recreatus prole, fere ab initio serenus non fuit. Duobus annis in cohabitatione transactis, mense aprili 2014 separationem peregerunt, quae vero deinde ratione sic dicta iudiciali ducta est.


2. Die 18 iunii 2015 vir supplicem porrexit libellum coram Tribunali Interdioecesano Beneventano nullitatem sui matrimonii expetens ob errorem in qualitate personae ex parte viri et/vel ob exclusam indissolubilitatem ex parte eiusdem viri. Collegio iudicum constituto, admisso libello, conventa opponente, dubio concordato iuxta actoris preces, instructione causae expleta per partium sexque testium vadimonia, actis publicatis, conclusione in causa decretata, die 23 iulii 2018 aditum Tribunal sententiam pro nullitate edixit dumtaxat ob exclusam indissolubilitatem ex parte viri.

Appellante conventa directe ad N. A. T., causa transmissa est ad Rotam Romanam. Receptis dein animadversionibus Defensoris Vinculi ad hoc specialiter deputati, infrascripti Auditores hodie legitime coadunati sunt ad decidendum utrum sententia affirmativa a Tribunali Interdioecesano Beneventano die 23 iulii 2018 in primo iudicii gradu lata, relate ad caput simulationis consensus ob exclusam indissolubilitatis ex parte viri actoris, continenter decreto confirmanda sit, an appellatio conventae contra eandem sententiam admittenda sit.


3. In iure. De appellatione. De appellationis interpositione adversus aliquam sententiam affirmativam, iuxta Motum proprium Papae Francisci Mitis Iudex Dominus Iesus die 15 augusti 2015 promulgatum, Ecclesiae leges statuunt: «§ 1. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, itemque promotori iustitiae et defensori vinculi querelam nullitatis sententiae vel appellationem contra eandem sententiam interponere ad mentem cann. 1619-1640. § 2. Terminis iure statutis ad appellationem eiusque prosecutionem elapsis atque actis iudicialibus a tribunali superioris instantiae receptis, constituatur collegium iudicum, designetur vinculi defensor et partes moneantur ut, intra terminum praestitutum, animadversiones proponant; quo termino transacto, si appellatio mere dilatoria appareat, tribunal collegiale, suo decreto, sententiam prioris insantiae confirmet» (can. 1680). Ad hanc novissimam legis clausulam interpretandam, recentissima doctrina nobis succurrit, iuxta quam appellationis natura haud mere dilatoria investiganda et definienda est non tantum appellationis causas (italice “motivi di appello) perpendendo, sed maxime considerando «il significato più largo di appello e la sensibilità del diritto canonico contro ogni formalismo, a favore della verità sostanziale» (AA.VV., La riforma dei processi matrimoniali di Papa Francesco, Milano, 2016, p. 113).


4. Ad rectam, autem, interpretationem can. 1680, § 2, C.I.C. memorare oportet ea quae Mons. Iohannes Paulus Montini recenter memoravit: «Anche la stessa enfasi della locuzione suggerisce una attenzione esegetica, perché la storia recente del diritto processuale invita a non trascurare la funzione enfatica di locuzioni usate dal legislatore, sia universale, sia speciale o particolare. L’enfasi consiste nella sequela di ben quattro termini dal significato accentuato: mere, evidenter, appareat e dilatoria. Mere” sta a significare che la normativa ivi data attiene solo ad appelli che abbiano come unica caratteristica la dilazione. Parrebbe doversi desumere che se alla dilazione si aggiungesse anche qualche altra caratteristica, (per esempio, suscitare l’interesse del difensore del vincolo ad intervenire o addirittura dargliene la possibilità) non si realizzerebbe la clausola. Evidenter” sta ad indicare che solo a fronte di elementi positivi, concordanti e certissimi, si realizzerà la clausola stabilita; detto in altre parole, “evidenter ” segnala che esiste e si dovrà vincere una presunzione contraria e ciò può avvenire non con elementi comuni (certezza contraria), ma straordinari (evidenza contraria). Appareat” nella lingua latina e in connessione con i consueti avverbi non ha subíto quella degradazione avvenuta in alcune lingue romanze fino a significare un generico ed incerto “sembrare”, ma mantiene il significato rafforzato (“ad”) di “mostrarsi”.Dilatoria” è ben rappresentata nel Codice all’inscriptio del capitolo III “De terminis et dilationibus”: si tratta dello spostamento del termine temporale stabilito» (G.P. Montini, Si appellatio mere dilatoria evidenter appareat” (cann. 1680 § 2 e 1687 § 4 MIDI). Alcune considerazioni, in Periodica de Re Canonica 105 [2016], p. 668).


5. Finis appellationis sistit, edocemur in decreto coram Caberletti diei 24 martii 2016, «in sententia reformanda, ideoque iudicium Tribunalis appellati vertit in sententiam a Tribunali primi gradus latam, cuius vis pendet ex actis et probatis (cf. can. 1608, § 2). Quapropter appellatio uti dilatoria aestimatur si sententia obiectivum fundamentum ex actis susceperat; si vero, quamvis pars appellans fortasse rationes leves aut solummodo fumosas afferat, sententia fundamento destituta a iudicibus habetur, causa ad examen ordinarium remittenda est» (coram Caberletti, decr. diei 24 maii 2016, Rockfordien., n. 2).

In eodem sensu legimus in decreto coram Todisco diei 28 septembris 2016: «Iudex ad admittendam appellationem vel ad confirmandam sententiam adfirmativam, oculos vertere debet minime ad intentionem dilatoriam subiectivam appellantis vel ad vacuitatem argumentorum ab appellante allatorum sed maxime ad iustitiam vel iniustitiam obiectivam sententiae appellatae. Quapropter Iudex secundae curae, ad acclarandam iustitiam vel iniustitiam obiectivam sententiae appellatae, in suo munere iudiciali ex certa scientia ad proprium iudicium devenire debet, utrum, in casu, constet cum certitudine morali de nullitate matrimonii, an non. Etenim, ad confirmandam sententiam, nullitatem matrimonii declarantem, ex parte Tribunalis Appellationis - etiam iuxta hodiernum paragraphum 2 canonis 1680 CIC, qui numquam ab abrogato can. 1682 § 2 CIC diversum esse “radicitus” sed iuxta “hermeneuma continuitatis et reformationis”, numquam iuxta “hermeneuma intermissionis vel rupturae” interpretandum esse (cf. Benedictus XVI, Ad Romanam Curiam ob omina natalicia, 22 decembris 2005, in A.A.S., vol. XCVIII, pp. 40-53) - non sufficit tantum de merito appellationis videre, nec constabilire sententiam intrinsece, saltem in substantialibus, rectam esse, ita ut decisio nullitatis matrimonii maneat sententia prioris gradus. Tribunal Appellationis non est simpliciter revisor processus hucusque peracti, sed suo in munere iudiciali ad propriam moralem certitudinem devenire debet» (coram Todisco, diei 28 septembris 2016, Reg Galvien. seu Clonferten., n. 8).


6. De exclusione indissolubilitatis ex consensu matrimoniali eiusque probatione. Matrimonium christianum, a Christo Domino novo splendore circumdatum, natura non est mutatam, sed elevatam. Docet ad rem p. Augustinus Lehmkuhl, s.j.: «Complures recentiores scriptores de matrimonio disputantes a voce contractus quodammodo abhorrent, quasi aut matrimonium non deceat sic vocari, aut matrimonii conceptus minus rectus ingeratur. Nos vero id minime timentes vocem a tot saeculis usitatam, et SS. Pontificum etiam nostri temporis solemnibus documentis, ut Pii IX. et Leonis XIII., consecratam et fidenter adhibemus et matrimonii naturam sic exacte exprimi prorsus putamus, modo ne quemlibet contractum eandem omnino naturam habere sumatur. Matrimonium sine dubio non solum propter officium naturae, cujus causa institutum est, singularis omnino contractus est, sed etiam propter eximiam dignitatem, ad quam Christus illud evexit. Nam et contractus et sacramentum est» (A. Lehmkuhl, Theologia moralis, vol. II, Friburgum Brisgoiae, 1902, p. 482, § 678).

Ut apparet in Novo Testamento, Christus Dominus sanctificavit statum matrimonialem, inserendo eum in mysterium amoris inter Redemptorem et Ecclesiam suam. «Indole autem sua naturali, ipsum institutum matrimonii amorque coniugalis ad procreationem et educationem prolis ordinantur iisque veluti suo fastigio coronantur. Vir itaque et mulier, qui foedere coniugali “iam non sunt duo, sed una caro” (Mt 19,6), intima personarum atque operum coniunctione mutuum sibi adiutorium et servitium praestant, sensumque suae unitatis experiuntur et plenius in dies adipiscuntur. Quae intima unio, utpote mutua duarum personarum donatio, sicut et bonum liberorum, plenam coniugum fidem exigunt atque indissolubilem eorum unitatem urgent» (Const. past. Gaudium et spes, n. 48).


7. Uti claris verbis docet p. Ioannes Baptista Ferreres Boluda, s.j., «Essentiales matrimonii proprietates sunt unitas ac indissolubilitas, quae in matrimonio christiano peculiarem obtinent firmitatem ratione sacramenti» (I.B. Ferreres, Compendium theologiae moralis ad normam novissimi codicis canonici, vol. II, Barcinona, 1919, p. 556, § 927). Indissolubilitas est proprietas essentialis non modo matrimonii christiani tantum, sed etiam naturalis, iuxta Ecclesiae doctrinam in mentem revocatam et confirmatam a Sancto Ioanne Paulo II: «Indissolubilitas matrimonii, in personali plenaque donatione coniugum radicitus insidens atque ipso bono filiorum postulata, postremam nanciscitur veritatem suam in consilio, quod Deus in Revelatione sua patefecit: Ipse enim vult datque indissolubilitatem matrimonii tamquam fructum, signum et postulationem fidelissimi omnino amoris, quo Deus hominem prosequitur et quo Christus Dominus in suam vitaliter fertur Ecclesiam» (Exhort. Ap. Familiaris Consortio, in Acta Apostolicae Sedis 74 [1982], p. 103, n. 20). Consequenter, Legislator statuit in can. 1101, § 2, C.I.C.: «At si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat matrimonium ipsum vel matrimonii essentiale aliquod elementum, vel esssentialem aliquam proprietatem, invalide contrahit».


8. «Consectarie modernae ideae vel placita erronea circa matrimonii proprietates essentiales seu unitatem et indissolubilitatem, minime consensum matrimonialem vitiant, nisi ab intellectus sphaera, in voluntatem transeant, quae proposito actuali seu iudicio practico practico personale contrahentis libitum Divinae Legi opponat» (Coram Pinto, sent. diei 6 octobris 1995, RRDec., vol. LXXXVII, p. 541, n. 3). Quae omnia Magisterium quoque premit: «La tradizione canonistica e la giurisprudenza rotale, per affermare la esclusione di una proprietà essenziale o la negazione di un’essenziale finalità del matrimonio, hanno sempre richiesto che queste avvengano con un positivo atto di volontà, che superi una volontà abituale e generica, una velleità interpretativa, un’errata opinione sulla bontà, in alcuni casi, del divorzio, o un semplice proposito di non rispettare gli impegni realmente presi» (Ioannes Paulus II, Ad Romanae Rotae iudices et administros die 21 Ianuarii 2000, in Acta Apostolicae Sedis 92 [2000], p. 352, n. 4).


9. Ad probationem quod attinet praesumptae simulationis, praecavendum est attenta legis praesumptione (cf. can. 1060), illam difficulter probari. Attamen certis ac invictis argumentis interna voluntas denegandi consensum in celebratione seu simulandi, probari potest. Quod accidit, si tria concurrant: confessio simulantis, causa simulationis proportionata, indicia seu circumstantiae antecedentes, concomitantes et subsequentes matrimonii celebrationem, quibus omnibus de ficto consensu plane constet. Homo enim in humanis actionibus apta causa semper procedit motiva; simulans igitur consensum in matrimonium, quod vero externe celebrat, causa motiva debet impelli maioris momenti, ut positivo voluntatis actu interne deneget, quod externe manifestat.


10. In facto. Cum agatur de sententia pro nullitate matrimonii prolata in prima instantia, perficiendum est in gradu appellationis examen praeliminare de quo in can. 1680, § 2, ita ut Tribunal possit sententiam decreto continenter confirmare aut appellationem admittere. Non solummodo decretum admissionis appellationis, sed etiam decretum confirmatorium motiva exponere debet, ita ut praesertim pars conventa apte comprehendat quaenam sint obstacula ad appellationis acceptationem, ideoque causae renuntiet (v.g., reliquis remediis iuris), si casus ferat.

Saepe saepius accidit ut pars conventa, declarationi nullitatis matrimonii adversa, acriter certet pro admissione eius appellationis. Verbi gratia, non una vice decreta rotalia admittentia ad novum examen causae momentum tribuerunt tali positioni partis conventae, quae tamen oppositio minime impedit confirmationem sententiae primi gradus, si nihil grave excipiendum sit.


11. Animadvertunt Patres de Turno causam complete instructam esse, tamen peculiare iter processuale pro partibus tam longum quam ponderosum constabiliunt. Apud Tribunal Interdioecesanum Beneventanum, causae instructio peracta est per iudicialem excussionem actoris, conventae, testium sive a viro sive a muliere inductorum, atque per documentorum acquisitionem. Tribunal primi iudicii gradus dedit clare iudicium de sufficientia probationum, ita dicens in exordio partis in facto sententiae definitivae: «La vicenda rappresentata, evidenzia elementi di prova sufficienti per la dimostrazione dell’avvenuta simulazione per la riserva contro la perpetuità del vincolo […]. Agli Atti emergono con immediatezza la credibilità e l’affidabilità della parte attrice sia per la semplicità nel descrivere, sia nella coerenza logica di quanto racconta. Pertanto gli esiti istruttori consentono di conseguire la certezza morale per la riserva contro la perpetuità del vincolo» (Sent. I gradus, p. 11/15). Procedamus tamen hac in sede per autonomam aestimationem exitus probatorii.

12. Ita descripsit vir actor animum atque voluntatem propriam tempore quo inivit nuptias cum conventa: «Successivamente di comune accordo decidemmo di sposarci perché eravamo entrambi maturi nell’età, vivevamo soli, e soprattutto, almeno da parte mia volevo verificare se col matrimonio gli atteggiamenti di gelosia morbosa di S. M. potevano terminare. Quindi mi decisi per il matrimonio, però con la riserva di riprendermi la libertà, qualora S. M. non avesse dato prova di un cambiamento radicale. Di questa mia riserva era a conoscenza anche Silvana perché nei momenti di nervosismo e di litigi prima del matrimonio io esternavo a lei tutto questo e le dicevo proprio: “se la tua gelosia non scompare, io ti lascio”. A questa mia esternazione a volte S. M. rimaneva silenziosa, altre volte finiva di innervosirsi. Voglio anche precisare che la mia riserva nasceva anche dal fatto che S. M. viveva la problematica della depressione. Durante il nostro fidanzamento ci sono stati anche rapporti intimi sempre cautelati da me, perché con queste premesse non pensavo minimamente di mettere al mondo dei figli» (Acta, pp. 44-45/6).


13. Multi testes declaraverunt in iudicio se de hoc viri proposito certiores factos esse ante nuptiarum celebrationem.

D.nus F. T., actoris levir, ad rem affirmat: «Il fidanzamento è durato poco meno di un anno e non è stato né tranquillo né sereno, costellato da litigi ed incomprensioni dovuti alla forte gelosia di S. M., ma anche alla sua problematica che C. M. notava in lei. Io personalmente parlando con S. M. più volte, mi accorgevo che in lei qualcosa non andava perché non vedevo una stabilità di pensiero: diceva una cosa e ne pensava un’altra, affermava un pensiero e subito dopo era vero un altro. Quindi più che depressione, come la vedeva C. M., io ero convinto che avesse qualche disturbo più grave alla base. Non essendo medico ed esperto in materia non potevo allora conoscere le conseguenze di questa problematica, ma notavo che S. M. nei confronti di C. M. era possessiva e gelosa oltre misura avendo una fretta di sposarsi. Io più volte nei ragionamenti che facevo con C. M., lo spronavo a pensarci bene prima di fare questo passo importante per la sua vita, tenendo presente la sua età e il breve tempo per la conoscenza, ma C. M. mi ripeteva che se S. M. non avesse dato prova di cambiamento e non avesse diminuito la sua gelosia morbosa, certamente si sarebbe ripreso la sua libertà facendo ricorso alla separazione» (Acta, p. 55/5).

Quibus adseverationibus testis V. C., alter actoris levir, concinit: «Io personalmente in questo anno di fidanzamento […] incontravo C. M. quasi di nascosto […] quando finiva di lavorare e in queste nostre chiacchierate mi diceva espressamente, con convinzione e determinazione, che se la gelosia di S. M. non fosse diminuita, l’avrebbe certamente lasciata chiedendo il divorzio. Al che io lo spronavo a pensarci bene, anche se aveva più di 40 anni e si voleva sistemare. C. M. ancora mi ripeteva che se tra di loro le cose non cambiavano certamente l’avrebbe lasciata. C. M. sperava che S. M. poteva cambiare e poteva trasformare la gelosia in un atteggiamento sereno nei suoi confronti e vedeva il matrimonio come unico banco di prova […]. Non so i motivi precisi perché S. M. avesse nei confronti di C. M. questa gelosia morbosa perché io conoscevo e conosco C. M. come un bravo giovane incapace di fare del male e tanto meno di poter ferire i sentimenti di qualcuno. Però C. M. una volta mi confidò che aveva accompagnato S. M. ad un centro di Igiene Mentale per una visita psicologica a causa di disturbi che S. M. aveva» (Acta, p. 59/5).

Itemque deponit, quoad nempe voluntatem viri omnino infensam perpetuitati vinculi, testis M.-L. M., actoris soror: «Il matrimonio fu deciso da entrambi e qualche settimana prima C. M. confidandosi con me mi diceva che non accettava per il suo matrimonio 1’indissolubilità come la intende la Chiesa e che se S. M. non gli avesse dato prova di cambiamento a causa della sua gelosia avrebbe fatto ricorso alla separazione. Per questo C. M. proteggeva anche i pochi rapporti intimi che aveva con S. M., perché voleva prima verificare il suo matrimonio e poi eventualmente mettere al mondo dei figli. Io da sorella lo spronavo a riflettere anche se tutto era già pronto per il matrimonio e credo che sulla scelta di C. M. abbia influito anche la sua età, la sua solitudine e la voglia di avere una persona accanto che si prendesse cura di lui. Quindi, gli eventi portarono C. M. e S. M. a contrarre matrimonio senza una giusta conoscenza e in particolare senza un trasporto né affettivo e né amorevole: un’assenza di amore che non li ha visti mai coinvolti in nessuna realtà» (Acta, p. 63/6).


14. Appellata sententia proportionatam simulandi causam invenit, quae, ni toti fallimur, indicari potest in aspero timore, animum viri severe sauciante circa valetudinem mulieris, quae mores valde permotos ostendebat. Tenet vir: «Personalmente quando ho conosciuto S. M., nel 2011, non ero a conoscenza ancora della sua problematica psicologica, ma da subito ho notato la sua forte gelosia nei miei confronti e questo ha causato durante il nostro fidanzamento litigi ed incomprensioni. Successivamente e precisamente agli inizi dell’anno 2012 S. M. mi chiese di accompagnarla al Centro di Igiene Mentale di Benevento, perché mi confidò che aveva dei disturbi di depressione […]. Quindi incominciai ad avere dei dubbi sul mio futuro matrimonio con S. M. e alla mia riserva basata sulla forte gelosia di S. M. nei miei confronti si aggiunse una ulteriore riserva per quanto riguarda la sua condizione di salute. Infatti non ho avuto figli da questo matrimonio perché volevo prima verificare se il suo stato di salute potesse migliorare e cosi trovare serenità nella vita di coppia» (Acta, p. 81/1).

Recte enim edixerunt RR. Iudices Tribunalis Interdioecesani Benevantani: «La dichiarazione della convenuta si fonda su una personalità disturbata già durante il suo fidanzamento con C. M. […]. Infatti la diagnosi di “disturbo bipolare con gravi manifestazioni psichiche e disturbo ciclommico” risaliva già a ben più di due anni prima, al marzo 2009 e la convenuta, per tale causa, percepiva l’indennità da parte dell’INPS già dal 2010. Infatti gli allegati presenti in Atti confermano tutto ciò» (Sententia I gradus, p. 14). Quod adiunctum valde significantem constituit antenuptialem circumstantiam.


15. Quod attinet ad causam contrahendi: «vivevo da solo e volevo trovare una persona che potesse accudire anche alla casa» (Acta, p. 81/1). Solitudo minime favet indissolubili vinculo, quam ob rem, motivum contrahendi pallescit erga motivum simulationis quod supra in lucem posuimus. Esto, insuper, ex actis resultet actorem catholica institutione imbutum fuisse, ad propria placita et commodiora assequenda, quod ad proprium matrimonium spectabat, ab angore ex liberis moribus mulieris funditus vulneratus, in suis concretis ineundis nuptiis, conceptionem catholicam reicere non haesitavit. Pernotum enim est plures viros, esto religionem catholicam colentes, a matrimonio foedando non abhorrere idemque velle, si casus ferat, divortio dissolvere.

16. Circumstantiae prae et postmatrimoniales firmiorem reddunt simulatorium propositum ex parte viri actoris. Nam nemo negare potest exsistentiam dissensionum inter partes; tempus sponsalium perturbatur ob gravem zelotypiam mulieris ac ob diversitatem indolis. Etiam testes a conventa inducti loquuntur de zelotypia partium (cf. v.g. Acta, pp. 66/5). Vita iugalis brevis fuit et signata ob easdem difficultates antenuptiales: diversitatem ingenii, dissidia, zelotypiam. Praelati Auditores de Turno facta cum diligentia ponderaverunt et ex eorum attenta cribratione ad certitudinem moralem pervenerunt quoad probationem huiusmodi simulationis ex parte viri actoris.


17. Visis cunctis causae actis; infrascripti Patres Auditores de Turno, quaestioni supra propositae respondendum censuerunt uti respondent: Negative ad primum. Affirmative ad alterum seu appellationem conventae contra praefatam sententiam admittendam non esse, ad mentem can. 1680, § 2; ideo sententiam confirmandam esse.


Ita pronuntiamus atque committimus locorum Ordinariis et Tribunalium administris, ut hoc decretum notificetur omnibus quibus de iure, ad omnes iuris effectus.


Romae, in sede Tribunalis Romanae Rotae, die 2 martii 2020.


Philippus Heredia Esteban, Ponens

David Salvatori

Alexander W. Bunge

1 Mons. Felipe Heredia Esteban foi ordenado presbítero em 21 de junho de 1987 e pertence ao clero da diocese de Calahorra e La Calzada-Logroño (Espanha). Sempre envolvido no ensino do direito canônico, foi juiz do Tribunal da Rota da Nunciatura Apostólica de Madri de 2007 a 2011 e atualmente é auditor prelado do Tribunal Apostólico da Rota Romana, nomeado por Bento XVI em 26 de setembro de 2011. Possui diversas publicações científicas, incluindo, por exemplo, El ministerio parroquial “in solidum” en el derecho particular, in Cuadernos doctorales 15 (1998), pp. 68-166 e Relevancia procesal del fracaso de las relaciones interpersonales en el matrimonio, in Ius Canonicum 57 (2017), pp. 707 – 738.

2 O Decreto de Turno foi adaptada para publicação na Revista “Scientia Canonica” pelo Prof. Vincenzo Fasano, docente da Faculdade de Direito Canônico da Universidade São Tomás de Aquino in Urbe.